monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 84 > sectio 3 > Iob, 39 > LIBER OCTAVUS > bnf6069F.160 > Numeri, 33 > Lucas, 6 > Psalmi, 72 > bnf17339.172 > Matthaeus, 5 > bnf8539.12 > uwbM.p.th.f.12.10 > uwbM.p.th.q.1a.43 > bnf8318.11 > Isaias, 66 > sectio 308 > bsbClm6224.28 > sectio 4 > sectio 555 > csg46.137 > csg48.57 > Ezechiel, 28 > sectio 373 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 24, 2
Origo enim saevissimi erroris est, in suspectis auctoribus amare totum, et sine iudicio defendere velle quod invenis; scriptum est enim: Omnia probate, quod bonum est tenete . Sed ut in summa quae sunt dicenda complectar, cuncta quae antiqui expositores probabiliter dixerunt, sollicita mente tenenda sunt; illa vero quae ab eis intractata relicta sunt (ne infructuoso labore fatigemur), primum rimanda sunt quas virtutes habeant, aut ad quae nos etiam instituta perducant, deinde quid nos velint de se legendo contrahere.